monumenta.ch > Ambrosius > 17 > bnf8562.25 > 35 > sectio 699 > 15 > sectio 9 > sectio 1 > sectio 12 > Ioannes, 19 > bnf6331.2 > sectio 820 > csg95.211 > CAPUT XI. Quid sit diapsalma. > REGES ROMANI. > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 25, 3
Ista itaque quae sic amat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Quid est quod in loco dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quia Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolum Ioannem praedicatur quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Possumus etiam per duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. Qui videlicet angeli per locum dominici corporis sibimet suut coniuncti, quia nimirum utraque Testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput, et Testamentum posterius ad pedes sedet. Unde et duo cherubim quae propitiatorium tegunt sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium . Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Et quid per duo cherubim nisi utraque Testamenta signantur? Quid vero per propitiatorium nisi incarnatus Dominus figuratur? De quo Ioannes ait: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris . Et dum Testamentum Vetus hoc faciendum denuntiat quod Testamentum Novum de Domino factum clamat, quasi utraque cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis eius mysterium concorditer narrant.